Sorribas (Piloña)

Frente al Palacio, la capilla, que sostiene el pórtico en dos estilizadas columnas y de construcción del año 1732.

Ipso quoque prefecturam agente, Pelagius quidam, spatarius Uitizani et Ruderici regum, dicione Ismaelitarm opressus cum propia sorore Asturias est ingressus.

Qui supra numinatus Munnuza prefatum Pelagium ob occassionem sorosis eius legationis causa Cordoua misit; sed antequam rediret, per quodam inginium sororem illius sibi in coniungio sociauit.

Quo ille dum reuertit, nulatenus consentit, set quod iam cogitauerat de sabationem eclesie cum omni animositate agree festinauit.

Tunc nefandus Tarec ad prafatum Munnuza milites direxit, qui Pelagium conprehenderent et Cordoua usque ferrum uinetum perducerent.

Qui dum Asturias peruenissent uolentes eum fraudulenter coprendere, in uico cui nomen erat Brece per quondam amicum Pelagium manifestum est consilio Caldeorum.

Sed quia Sarrazeni plures errant, uidens se non posse eis resistere de inter illis paulatim exiens cursum arripuit et ad ripam flubii Pianonie peruenit.

Que foris litus plenum inuenit, sed natandi adminiculum super equum quod sedebat ad aliam ripam se tantulit et montem ascendit.